monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > 17 > sectio 23 > sectio 14 > sectio 22 > csg48.22 > 29 > bnf17226.24 > uwbM.p.th.f.68.190 > sectio 19 > sectio 15 > sectio 23 > sectio 20 > sectio 26 > sectio 3 > > bnf17226.216 > sectio 4 > 18 > sectio > IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (c. a. 507) > sectio 19 > sectio 14 > csg75.720 > 39
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXVIII.De Pascha, vel divers tate institutionum seu observationum quae per diversas Ecclesias celebrantur. <<<     >>> XL.De Arianorum divisione.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXXIX.De Pascha Montanistarum.

1 Montani siquidem, quos Phrygas nominant, peregrinam quamdam adinventionem introducentes, secundum eam Pascha celebrant. Culpant enim eos qui cursum lunae requirunt, et dicunt solares tantummodo circulos sequendos. Et menses quidem singulos esse dierum triginta definiunt, et inchoare primum ab aequinoctio vernali, quod est secundum Romanos octavo calend. Aprilis. Tunc, inquiunt, duo magna luminaria facta sunt, quibus tempora et anni manifestantur.
2 Et hoc indicari, eo quod luna per octo annos cum sole concurrat, et ambo iidem novum habeant mensem. Eo quod octo annorum cursus lunae compleatur, et tanquam principium sit primi mensis, reputant praedictam diem in Scripturis quartamdecimam, et hanc esse dicunt octavo idus Aprilis, secundum quam semper celebrant Pascha, tamen si contigerit etiam concurrere Resurrectionis diem dominico die, alioqui dominica superveniente celebrant; scriptum est enim, inquiunt, a quartadecima usque ad vicesimam primam esse celebrandam. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 18, p. 733.]
3 Apud Romanos in unoquoque anno semel psallunt Alleluia primo die Paschae, ita ut Romani velut pro iuramento habeant ut hunc hymnum audire mereantur: in qua Ecclesia neque episcopus, neque alter quisquam coram populo docet [ms. Santheod., dicet]. Apud Alexandrinos hoc opinabile est, quia dum leguntur Evangelia, non surgit episcopus; quod apud alios nusquam fieri novi, ubi solus archidiaconus hanc lectionem legit; in aliis locis diaconi; in multis vero ecclesiis sacerdotes soli; Constantinopoli prima die Resurrectionis dominicae pontifex. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 19, p. 734.]
Cassiodorus HOME

bav824.280 bnf1603.196

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik